Chronicon Angliae Temporibus Edwardi II Et Edwardi III (Latin Edition) Buy on Amazon
Facebook LinkedIn

Chronicon Angliae Temporibus Edwardi II Et Edwardi III (Latin Edition)

Publisher TheClassics.us
Category Paperback
15.77 USD

Usually ships in 24 hours

Book Details
Author(s) Geoffrey Baker
Publisher TheClassics.us
ISBN / ASIN 1230355820
ISBN-13 9781230355825
Availability Usually ships in 24 hours
Sales Rank #99,999,999
Category Paperback
Marketplace United States 🇺🇸
Description
. 1847 edition. : ... nocte triginta naves tertise cohortis aufugerunt, et una magna navis quse vocabatur James de Deope, voluit secum abduxisse quamdam navem de Sandwico, quse fuit Prioris ecclesise Christi Cantuariensis, sed ejus nautse cum adjutorio comitis Huntindunensis viriliter se defenderunt, et eorum conflictus per totam noctem duravit, in crastino finaliter devictis Normannis invenerunt in navi capta ultra quadringentos homines occisos. Ulterius die illucente et cognito quod triginta naves aufugerunt, misit dominus rex 40 naves bene munitas ad illas insequendas, quibus prse posuit Joannem Crabbe, quem peritiorem in arte navali et cognitione portuum Francorum Anglici reputarunt, quarum tamen effectus ignoratur. In prima cohorte navium captarum invenerunt victores illas naves, quarum prima vocabatur Dionysius, et alia Georgius, tertia Christophorus, et quarta le Blakecogk, quas Gallici primitus, ut superscriptum est, a portu de Sclusa furtive abduxerunt. Summa navium bellicarum ibi captarum ad ducentas, et bargiarum ad triginta se extendebat. Numerus inimicorum occisorum viginti quinque millia excedebat, et submersorum; de Anglia vero quatuor millia fuerunt occisi, inter quos erant quatuor milites, videlicet dominus Thomas de Mounthermer, consanguineus regis, dominus Thomas de Latimer filius, et dominus Willelmus le Botiller de Siortborne, et quartus ut dicebatur, quem non audivimus nominari. Circa idem tempus Scoti treugam inter ipsos et regem initam servare nolentes, Angliam in multa magnitudine venerunt, occisioni et combustioni totam fere Marchiam submissam deprsedantes. Et quum prsedam reducturis nobiles marchiones illarum partium, quibus magna pecunia pro Marchise custodia a rege tradebatur, occurrere non curarent, seu nimium protelarent, populares ipsis Scotis redeuntibus viriliter occurrentes, prsedam captam abstulerunt, et multos occiderunt, et plus quam octoginta de majoribus Scotorum redimendos, carceribus manciparunt, de quo majores illius...
Donate to EbookNetworking
Previous Book Introduction to Clinical Me... Next Book The Country Wife (William W...
Previous Introduction to C...
Next The Country Wife ...