Rmi. Roberti Leighton Prælectiones theologicæ in auditorio publico academiæ Edinburgenæ habitæ. Unâ cum Parænesibus in comitiis academicis ad ... adjiciuntur Meditationes (Latin Edition)
📄 Viewing lite version
Full site ›
Book Details
Author(s)Robert Leighton
PublisherRareBooksClub.com
ISBN / ASIN1231217944
ISBN-139781231217948
AvailabilityUsually ships in 24 hours
Sales Rank99,999,999
MarketplaceUnited States 🇺🇸
Description ▲
. 1828 edition. : ...potest. Testis locum Ecclesiae successivae Catholicae quis deneget? Judicis autem et arbitri quis arroget? Frigidum esset plane facultatem KpiriKriv Ecclesiae ascribere, qua de libris sibi cum primum oblatis, et velut e latebris quibusdam erutis, pronunciare illico posset, utrum divinae essent necne. Testis tantum est Ecclesia de his quos agnoscimus, eos a primis religionis Christi 8 Sc. pag. 138. anae seculis tanquam sacros et Beoirvevo-rovs receptos, ipsique, quae nunc in terris degit, Ecclesise sic per manus traditos esse; quod certe testimonium quicunque elevare auderet, nae ille homo esset plumbei cordis, ferrei oris. De interno illo Spiritus Sancti testimonio, non est quod tanto strepitu litigetur; per illud enim, ut opinor, nil aliud intelligunt, qui de eo loquuntur, quam fidem divinam in hominum cordibus Spiritus Sancti operatione ingeneratam, qua libros hosce et doctrinam iis comprehensam proni amplectuntur: quae quidem fides affectum animi pium et alacre totius hominis obsequium vel ipso suo conceptu involvit, vel continuo saltem connexum habet. Et qui credit, liabet ille quidem hoc testimonium in seipso, 1 Joh. v. 10. licet aliis impertire aut transferre non valeat. Hujusmodi autem testimonii interni necessitatem asserere, nil aliud est, quam si quis dicat, Quantacunque sit divinitatis Scripturarum in sese et aliunde evidentia, fides tamen hujusce rei divina divinitus infundenda est. Quod qui inficiari velit, sane se illius fidei omnino expertem proderet. Eodem certe Spiritu et credenda et inteUigenda sacra Scriptura, quo tradita esf. Et unus efficacissimus Magister est, Qui caihedram habens in coelo, corda docet in terris. Idem scilicet Spiritus 7 Thom. a Kejnpis. 8 S. August. Sanctus et fidem indit et intelligentiam rerum divinarum, eamque indies adauget. Magnum itaque. hoc donum precibus indefessis petendum, quod patrem benignissimum petentibus daturum asserit Filius, qui ipsa veritas est. Dixit Aristoteles, To GeoirvevcTTOv...