Opuscula Academica (2 ) Buy on Amazon

https://www.ebooknetworking.net/books_detail-1154828476.html

Opuscula Academica (2 )

24.95 USD
Buy New on Amazon 🇺🇸 Buy Used — $29.21

Usually ships in 1 to 3 weeks

Book Details

ISBN / ASIN1154828476
ISBN-139781154828474
AvailabilityUsually ships in 1 to 3 weeks
Sales Rank99,999,999
MarketplaceUnited States  🇺🇸

Description

. 1908 edition. : ...re fortuna fide hodieque sustinet nec amicum prudentem corruere patitur; nec ittius 15 animi aciem praestringit splendor sui nominis nec mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae et gloriae. sint sane illa magna quae re vera magna sunt: de iudicio animi mei ut volet quisque sentiat: ego enim hanc in tantis opibus, tanta fortuna liberalitatem in suos, memoriam amicitiae reli20 quis virfutibus omnibus antepono. Tantum afferendum erat, ut et universe quis esset sententiarum tenor et decursus dispici et de singulis iudicari recte posset. Putamus autem primum, ut ne id quidem praetereamus, mwa (v. 7) recte scribi; pro quo cum olim alii alia proponerent, eximia, mera, vera, nuper editoribus nimirum praeplacuit. Quos fefellisse dicas disserendi iter quod est in hac parte orationis. Quas enim Cicero Caesaris virtutes antea magnis laudibus effert, eas tamen non ita admirandas esse affirmat, quia 'magna etiam praemia proposita habent ad nominis immortalitatem:' haec quam deinceps enarrat, io quae est in cura ac memoria amicorum posita, mira laus est, h. e. admirabilis, quippe quae non carminibus poetarum nec annalium monumentis celebretur sed tantum prudentium iudicio expendatur. Progreditur igitur orator a magnis virtutibus ad maiorem quam putat, sicut in extrema parte expressis verbis dicit sint Ula magna: ego hanc memoriam amicitiae antepono; et mira suo loco eo certius videtur quo magis apparet inter se opposita esse (5) quo minus admirandum est cet. et (7) haec mira laus cst; quae est progressio similis illi qua in Ligariana 4, 11 scribit haec admirabilia: sed prodigii simile est quod dicam. Cupiditatum (v. 11) 20 quod cum Halmio Kayserus induxit, Madvigius vindicavit (Adv. crit. Iii p. 152), ita interpretatus 'turpes impensas cupiditatum dici quae fiant ad cupiditates explendas.' Idem verba (12) corruere non sivit quae nonnulli ob similia quae infra (14) leguntur sustulerunt, servanda duxit, ita ratus et habere perapte locum in ista...
Donate to EbookNetworking
Prev
Next